Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Neh.10 NT Neh.11 (English) >>NT Neh.12

Neh.11

habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

Anathoth Nob Anania

Asor Rama Getthaim

Adid Seboim Neballa Loth

et Ono valle Artificum

et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Neh.10 NT Neh.11 (English) >>NT Neh.12

Powered by PhiloLogic